라틴어 문장 검색

ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:2)
Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 28:2)
Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:2)
At ubisit arbustum, tamen eundem modum Saserna tribus hominibus adiectis adseverat probe satis excoli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 7:2)
Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 4:2)
Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 6:2)
macro feracem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:4)
nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 5:2)
Ideoque non est vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et vivida terra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 9:2)
Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 11:1)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:3)
Magis etiam dotibus tres Apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:1)
Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 18:1)
ferax et materiae frequentis et uvae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION